OXYBAPHUM

OXYBAPHUM
OXYBAPHUM
Graece ὀξύβαφον, item ἐμβάφιον, vas embammati continendo inserviens, acetarium vas. Et quidem intersicca condimenta, praecipuum locum obtinebant sales; in liquidis acetum et oleum, quae proprie βάμματα et embammata, et varia mixturâ γαρέλαιον, ὀξύγαρον, et alia huiusmodi oxypora: quibus recipiendis idonea vasa Oxybapha et ἐμβάφια dicta; item τρυβλία. Unde manum aut panem intingere in condimentario, ἐμβάπρειν, Matthaei c. 26. v. 23. A bamma, parvum oxybaphium bammulum dictum est, unde Graeci recentiores βάμπουλον fecêre et βάμβυλον, sic appellantes candelabra in modum lancis vel ἐμβαφίου su oxybaphii uncinum in medio habentia, quibus in figebatur candela, cum pediculo, quô manu retinebatur. Sed de his supr. vide plura hanc in rem, apud Salmas, as Solin. p 375.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”